- XINNUNGUS
- XINNUNGUSImperator Sinicus, alterum genus literaturae excogitavit, ex Agriculturae rebus concinnatum: quod usurpavit in annotandis iis, quae ad Agriculturam requiruntur. Sicut Fohins Imperator primum ex serpentibus et draconibus. Tertium ex alis avis Fumhoan, Xauhoamus Imperator. Quartum ex ostreis et vermiculis: Quintum ex herbarum radicibus: Sextum ex decurtatis avium vestigiis Rex Choamus confecit. Yaus septimum ex testudinibus fabricavit: Reliqua vide apud Theophilum Spizelium, de re liter. Sinensium sect. 14. Idem Xinnungus, non terrae solum fertilitatem quinque frugum generibus triticô, oryzâ, milià, frumentô Indicô, et leguminibus sparsis exploravit; verum in summo tum Medicinae defectu, herbarum vires in proprio corpore expertus est, tantâ industriâ ac successu, ut unius diei spatiô 60. ferme herbarum venenatarum genera, cum totidem antidotis, distinxerit: proin Princeps Medicorum a Sinensibus habitus. Apud eundem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.